OXONIA vel OXONIUM

OXONIA vel OXONIUM
OXONIA, vel OXONIUM
urbs Angliae Episcopalis, et Academia totius orbis terrarum longe celeberrima, fundata, ab Alfredo Rege A. C. 895. hortatu Noeti, viri doctissimi. Athenae nostrae nobilissimae, uti loquitur Camdenus, Angliae μουσεῖον, et ἔρεισμα, imo Sol, oculus, et anima, literarum et sapientiae clarissima officina, unde Religio, Humanitas, et Doctrina, in omnes regni partes uberrime distribuuntur. hanc saeculô 14. Iohannes Viclefus, Theologiae Professor ibidem, illustravit. De quo vide in voce Viclefus. Urbs egregia, et nitida, sive privatorum aedificiorum elegantiam, sive publicorum dignitatem (inter quae Bibliotheca Bodleiana, et Theatrum Scheldonianum praecipue excellunt,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.)
sive sitûs salubritatem, et amoenitatem spectes. Planitiem enim ita obvallant nemorosi colles, ut hinc pestilenti Austrô, illinc tempestuosô Zephyrô exclusô, tantum serenantem Eurum, et Aquilonem αἰθρηγενέα, et corruptionis vindicem admittant, und ab hoc situ Bellesitum quondam dictum fuisle produnt scriptores. Nonnulli, qui tamen, meâ opinione, fallacem opinionis sucum imbiberunt, hanc Caer Vortigern, et Caer Vember Britannice appellatam, et nescio quos Vortigernos, et Mempricios exstruxisse opinantur. Quodcumque vero Britannicis temporibus fuerit, Saxones Oxenford appellârunt, eâ plane significatione, quâ Graeci suos Bosphoros, et Germanisuam Ochsensurt ad Gderam habent, a Boum scil. vado, quô etiam sensu Britannis nostris Rhidychen vocatur. Lelandus tamen probabili coniecturâ ab Ouse fluvio, qui Latine Isis, nomen deducit, et Ousford vocatum fuisse arbitratur, cum insulae amnicae, quas Isis hic dispergit, Ousney dicantur. Plura vide apud Camdenum, et Brianum Twynum, in Antiquitatis Academiae Oxoniensis Apologia. Propediem vero, favente Deô, visurus es librum vere aureolum, plurimi laboris, nec minoris iudicii, ubi Oxonia, sive celeberriae universitatis Oxoniensis Historia, ex intima antiquitate luculenter illustratur, Authere Antoniô Vuood, Collegii Mertonensis in eadem Universitate Artium Magistro. Cuius laudes, integerrimam erga me amicitiam, et singularemin hiscestudiis industriam et scientiam depraedicabo, Dum thymô pascentur apes, dum rore cicadae, Lloyd. Prodiit A. C. 1672. Distat haec urbs ad Tamesin sita, 60. mill. pass. a Bristolio in Ortum, uti 40. a Glocestria; in limite Bercheriae Comitatus. Alias urbs Atrebatum fuit, nunc caput eorum est, Baudrand. Historiam recentiorem quod spectat, urbem hanc Regiarum partium principem, d. 10. Maii. A. C. 1645. obsidere coeperunt Parlamentarii, duce Thomâ Fairfaxiô, cum interea Rex valido cum exercitu universam Angliam perterreret. Metus inprinmis auctus fuit expugnatâ primô im petu Leicestriâ, atque hinc trepidatio omnes pervadebat ac desperatio. Itaque iussus Oxonii obsidionem solvere Fairfaxius, et cum Rege confligere (licet in eius exercitu recens collecto non nisi unus veteranus miles, et unus Nobilis esset) proelium commisit d. 14. Iunii, eiusdem Anni, in Comitatu Northamptoniae, prope pagum
Nasebin, atque contra omnium exspectationem copias Regis fugavit, omnique eius peditatu captô et sccretis ipsius literis in potestatem redactis, fortunam eius iam labantem graviter impulit. Ab eo enim tempore non iam per gradus, sed unô impetu, Regiae partes collapsae sunt: Perkpetuae Parlamenti victoriae, expugnationes urbium, ac ne quidem ullus adversus casus prosperum armorum cursum perturbavit. Quidquid militum Regi restabat, compulsum fuit in extremum Cornubiae angulum, itaque ibi quinque equitum milia in deditionem accepta, dieque vicesimô Iunii Oxonium captum est, cum paulo ante Rex mutatô habitu in castra Scotorum evasisset, ab illis abductus Novocastrum. Paulo post ultimô Regis praesidiô castellô Cornubiae firmissimô, Pendennis dictô, ad deditionem quoque
compulsô finis bello impositus et ad maiorem tragoediam totiusque Regni miram metamorphosim via est strata. Georg. Hornius Orb. Imper. p. 229. et 230.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”